- SHOTERIM
- SHOTERIMHebr. Gap desc: Hebrew, fuêre in Israelitarum Rep. praefecturarum Iuridicarum ministri et praeiudiciorum sollennium exsecutores, Iudaeis Hispanis Alquaziles, Germaniensibus Buttel, i. e. Lictores, seu Bedelli. Graecis vero Interpretib. Γραμματοεισαγωγεῖς, Introductores seu Dispositores scriptarum litium, actionum, postulatorum, et quae id genus iudiciis aut necessaria aut pro re nata magis idonea, uti apud Athenienses fuere Εἰσαγωγεῖς, qui actiones ad Iudices introducebant. lidem Γραμματεῖς saepius, h. e. Scribae, vocantur. Gap desc: Hebrew enim Chaldaeis et Gap desc: Hebrew Rabbinis scriptum seu γράμμα legitmum, maxime quod ad contractus et obligationem hominum mutuam spectat, adeoque ad res forenses, significat, commentaria etiam et codicillos qualescumque negoriorum: ut male de literarum docendarum munere vocem Shoterim nonnulli, sumpserinr. Inde τῶ Γραμματἑων signârunt nomine Graeci Pharaonis Schoterim, Exod. c. 5. v. 6. 10. etc. qui exactores erant, Israelitis praefecti. Quam in rem vide plura apud Seldenum de Synedriis l. 1. c. 15.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.